Charter Document - 02620248
Charter Number: | 02620248 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1217 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis [] Henricus de Oylly domini regis constabularius salutem Nouerit uniuersitas vestra Iohannem de Gray quondam Norwicensem episcopum ecclesiam de Swereforde cum capella de Seuewelle et pertinenciis quam ex dono nostro consecutus est sicut carta nostra quam inde a nobis habuit testatur ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis ibidem deo seruientibus in ultima sua uoluntate reliquisse Nos uero quod a predicto episcopo super predicta ecclesia cum pertinenciis factum est ratum habentes et gratum ipsam ecclesiam cum pertinenciis in perpetuum possidendam predictis canonicis concedimus et confirmamus ut autem hec nostra concessio et confirmacio rata et firma in perpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri munimine coroborauimus hiis testibus Radulfo filio Roberti Willelmo Bayuel Willelmo de Heroville Waltero de Tywa Willelmo de Strafford Iohanne de Elsefeld Stephano de Elsefeld Iohanne de Tywa Roberto clerico Iohanne de Cherletone Willelmo de Stafford et multis aliis