Charter Document - 02620245
Charter Number: | 02620245 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uiro venerabili et discreto domino archidiacono Oxon suus deuotus clericus Symon filius Symonis rector ecclesie de Wygintone salutem in domino Collusionis vicio reprobato dum tamen de arreragiis primitus non petendis si qua sint plena fiat securitas in causa que uertitur inter dominos abbatem et conuentum Oseneye ex parte una et me ex altera super annuo redditu quinque solidorum nomine duarum parcium decimarum de dominico de Wygintone proueniencium dilectum meum Iohannem de Suttone latorem presentium ad confitendum expresse me dedisse abbati et conuentui quinque solidos annuos nomine decimarum proueniencium de duabus partibus de dominico de Wygintone procuratorem meum constituo ratum habiturus quicquid per ipsum in dicta causa secundum quod dictum est coram uobis actum fuerit pro eo eciam iudicat[um] solui promitto idem parti aduerse significans Data apud Tywe die Iouis proxima post festum sancti Gregorii pape anno domini mcclxx
Markups
Names Markup:
Uiro venerabili et discreto domino archidiacono Oxon suus deuotus clericus Symon filius Symonis rector ecclesie de Wygintone salutem in domino Collusionis vicio reprobato dum tamen de arreragiis primitus non petendis si qua sint plena fiat securitas in causa que uertitur inter dominos abbatem et conuentum Oseneye ex parte una et me ex altera super annuo redditu quinque solidorum nomine duarum parcium decimarum de dominico de Wygintone proueniencium dilectum meum Iohannem de Suttone latorem presentium ad confitendum expresse me dedisse abbati et conuentui quinque solidos annuos nomine decimarum proueniencium de duabus partibus de dominico de Wygintone procuratorem meum constituo ratum habiturus quicquid per ipsum in dicta causa secundum quod dictum est coram uobis actum fuerit pro eo eciam iudicat[um] solui promitto idem parti aduerse significans Data apud Tywelocation die Iouis proxima post festum sancti Gregorii pape anno domini mcclxxdate