Charter Document - 02620198

Charter Document - 02620198


Charter Number: 02620198
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1225
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Willelmus de Herouille filius Willelmi de Herouille et Iohanne uxoris eius concessi [] in liberam puram et perpetuam elemosinam deo et ecclesie sancte M de Osen [] omnes terras et possessiones et libertates in prediis in pratis mesuagiis hominibus homagiis et seruiciis sectis et aliis quibuscunque rebus que habent de donis antecessorum meorum in Hokenertona et apud Oseneyam tenend et habend in perpetuum de me et heredibus meis libere et quiete ab omni seruicio tam regali quam alio et omni exaccione et demanda sicuti carte antecessorum meorum scilicet Radulfi Boterel et Iuliane uxoris sue auie mee et carte Willelmi patris mei et Iohanne matris mee quas dicti canonici habent testantur Concessi eciam predictis canonicis pro me et heredibus meis Philippum Corbin et si quem hominem de meis habuerunt die qua confecta fuit carta hec uel antea Ego autem [] Ut autem hec [] Fuit autem carta hec facta anno nono Regis Henrici filii Regis Iohannis Hiis testibus Henrico de Oyly []

Source (click image below to view full size)