Charter Document - 02620189
| Charter Number: | 02620189 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1288 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Weylonde adhuc de Octabis sancti Martini Oxon Ricardus de Lyuns per attornatum suum petit uersus abbatem de Oseneye unum mesuagium unam carucatam terre et decem solidatas redditus cum pertinenciis in Ebberbury in que idem abbas non habet ingressum nisi post disseisinam quam Rogerus de Lyuns inde iniuste et sine iudicio fecit predicto Ricardo post primam [] Et abbas uenit et alias uocat inde ad waranciam predictum Ricardum de Lyuns et Emmam uxorem eius Radulfum filium Ranulfi de Astrop et Willelmam uxorem eius Hugonem de Hynton et Matillidem uxorem eius qui modo ueniunt per summonitores Et ei warrantizant et defendunt ius suum quando [] et dicunt quod aliquo tempore quedam prelocucio facta fuit inter quemdam Hugonem de Tywe patrem predictarum Emme Willelme et Matillidis et quemdam Rogerum de Lyuns patrem predicti Ricardi q[uando] idem Ricardus desponsaret predictam Emmam ita quod idem Hugo tradidit ipsis Ricardo et Emme predicta tenementa tanquam maritagium ipsius Emme tenend in tenentiam per seruicium undecim marcarum per annum quousque idem Hugo fecisset eis in escambium pro predictis tenementis ad ualenciam centum solidatarum terre in loco certo qui quidem Hugo assignauit eis centum solidatas terre in Swereford de quibus ipsi sunt in seysina per quod predicta tenementa modo petita predicto Hugoni fuerint retornata Unde desicut predictus Ricardus est in seysina de predictis centum solidatis terre in Swereford pro predictis tenementis in Ebberbury petit iudicium Et Ricardus dicit quod ipse solus feoffatus fuit de predictis tenementis in Ebberburia per predictum Hugonem de Tywe dum fuit infra etatem absque aliqua condicione et infra etatem disseisitus per predictum Rogerum Et dicit quod ipse nullam terram tenet in Swereford in escambium pro predictis tenementis in Ebberbury et de hoc ponit se super patriam Et predicti Ricardus et alii similiter Ideo preceptum est uicecomiti quod uenire faciat hic a die Pasche in xv dies xii [] per quorum [] ad recogn[icionem] [] Quia tam [] Postea a die Pasche in tres septimanas anno regis nostri nunc septimo decimo uenerunt partes et predicti Radulfus et Willelma Hugo et Matillidis dicunt quod predictus Ricardus nichil iuris clamare potest in predictis tenementis quia dicunt quod ipsemet remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis Radulfo et Willelme Hugoni et Matillidi totum ius et clamium quod habuit in predictis tenementis in perpetuum per quoddam scriptum de quieta clamacione quod proferunt in hoc testatur Et predictus Ricardus non potest hoc dedicere immo illud concedit Ideo predicti Radulfus et alii inde sine die Et Ricardus pro falso clamio in misericordia Placita apud Westmonasterium coram T de Weyland et sociis suis iustic[ariis] domini regis de Banco de termino sancti Michaelis anno regni regis Edwardi filii Henrici quinto decimo Weyland incipiente sexto decimo Weyland Michael quinto decimo Weyland
Markups
Names Markup:
Weylonde adhuc de Octabis sancti Martini Oxon Ricardus de Lyuns per attornatum suum petit uersus abbatem de Oseneye unum mesuagium unam carucatam terre et decem solidatas redditus cum pertinenciis in Ebberbury in que idem abbas non habet ingressum nisi post disseisinam quam Rogerus de Lyuns inde iniuste et sine iudicio fecit predicto Ricardo post primam [] Et abbas uenit et alias uocat inde ad waranciam predictum Ricardum de Lyuns et Emmam uxorem eius Radulfum filium Ranulfi de Astrop et Willelmam uxorem eius Hugonem de Hynton et Matillidem uxorem eius qui modo ueniunt per summonitores Et ei warrantizant et defendunt ius suum quando [] et dicunt quod aliquo tempore quedam prelocucio facta fuit inter quemdam Hugonem de Tywe patrem predictarum Emme Willelme et Matillidis et quemdam Rogerum de Lyuns patrem predicti Ricardi q[uando] idem Ricardus desponsaret predictam Emmam ita quod idem Hugo tradidit ipsis Ricardo et Emme predicta tenementa tanquam maritagium ipsius Emme tenend in tenentiam per seruicium undecim marcarum per annum quousque idem Hugo fecisset eis in escambium pro predictis tenementis ad ualenciam centum solidatarum terre in loco certo qui quidem Hugo assignauit eis centum solidatas terre in Swereford de quibus ipsi sunt in seysina per quod predicta tenementa modo petita predicto Hugoni fuerint retornata Unde desicut predictus Ricardus est in seysina de predictis centum solidatis terre in Swereford pro predictis tenementis in Ebberbury petit iudicium Et Ricardus dicit quod ipse solus feoffatus fuit de predictis tenementis in Ebberburia per predictum Hugonem de Tywe dum fuit infra etatem absque aliqua condicione et infra etatem disseisitus per predictum Rogerum Et dicit quod ipse nullam terram tenet in Swereford in escambium pro predictis tenementis in Ebberbury et de hoc ponit se super patriam Et predicti Ricardus et alii similiter Ideo preceptum est uicecomiti quod uenire faciat hic a die Pasche in xv diesnumeral xiinumeral [] per quorum [] ad recogn[icionem] [] Quia tam [] Postea a die Pasche in tres septimanas anno regis nostri nunc septimo decimo uenerunt partes et predicti Radulfus et Willelma Hugo et Matillidis dicunt quod predictus Ricardus nichil iuris clamare potest in predictis tenementis quia dicunt quod ipsemet remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predictis Radulfo et Willelme Hugoni et Matillidi totum ius et clamium quod habuit in predictis tenementis in perpetuum per quoddam scriptum de quieta clamacione quod proferunt in hoc testatur Et predictus Ricardus non potest hoc dedicere immo illud concedit Ideo predicti Radulfus et alii inde sine die Et Ricardus pro falso clamio in misericordia Placita apud Westmonasteriumlocation coram T de Weyland et sociis suis iustic[ariis] domini regis de Banco de termino sancti Michaelis anno regni regis Edwardi filii Henrici quinto decimodate Weyland incipiente sexto decimo Weyland Michael quinto decimo Weyland
