Charter Document - 02620187

Charter Document - 02620187


Charter Number: 02620187
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1276
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Ascensionis domini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quarto coram Magistro Rogero de Seytone Magistro Ricardo de Stanes Iohanne de Cobeham Magistro Radulfo de Frenyngham Thoma Welond et Iohanne de Louetoft iusticiis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam de Weston petentem et Willelmum abbatem de Oseneya tenentem de uno mesuagio centum et duodecim acris terre decem acris prati decem et octo solidatis redditus cum pertinenciis in Adberburia unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Adam recognouit predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya et illud remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia idem abbas dedit predicto Ade quadraginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)