Charter Document - 02620179
| Charter Number: | 02620179 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Radulfus de Melkesham pro salute mea et meorum dedi [] deo et ecclesie sancte M[arie] de Osen[eya] [] unam virgatam terre in Donestywe que fuit de dominico Stephani Runcyn cum mesuagio propinquiori domui Wymundi de Donestywe et cum omnibus aliis pertinenciis illam videlicet uirgatam quam Petrus filius Stephani sacerdotis de Orton pro homagio et seruicio meo michi dedit et heredibus meis uel cuicunque uellem assignare quam etiam terram cum pertinenciis ego Radulfus disracionaui per quandam assisam coram domino Martino de Pateshulle et aliis domini regis iusticiariis apud Oxon contra predictum Petrum filium sacerdotis Rogerum Runcin et Henricum Ruffum clericum tenend et habend dictis canonicis imperpetuum in liberam et perpetuam elemosinam bene et in pace honorifice et integre cum mesuagio predicto et omnibus pertinenciis in pratis pasturis uiis et semitis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et omnibus aliis rebus et locis ad predictam terram pertinentibus et quicquid iuris in eadem terra cum pertinenciis habui uel habere potui sine ullo retinemento reddendo annuatim prefato Petro et heredibus eius unum par cyrotecarum de uno obolo ad Pascha pro omni seruicio seculari exaccione et demanda saluo forinseco seruicio super quarum cyrotecarum reddicione predictos canonicos attornaui prefato Petro et heredibus eius Ego autem [] Pro hac uero donacione [] dederunt michi sepedicti canonici de karitate domus sue centum solidos sterlingorum Et ut hec [] hiis testibus Waltero Foliott tunc uicecomite Oxon Willelmo de Berthon et aliis
