Charter Document - 02620174
Charter Number: | 02620174 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1288 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici sexto decimo die Sabbati proxima ante festum sancti Barnabe apostoli facta fuit hec conuencio inter fratrem Rogerum Abbatem Oseneye et priorem de Coges et Iohannem de Broke dominos ville de parua Tywa et alios libere tenentes eiusdem ville ex una parte et Iohannem de Pratellis dominum de Magna Tywa et Stephanum de Pratellis et Iohannem tunc seruientem persone de eadem ex altera videlicet cum dicti Iohannes Stephanus et Iohannes seminassent et inhoke fecissent de quadam cultura que vocata Costowa contra voluntatem dicti abbatis et aliorum dominorum prenominatorum et insuper in defensum posuissent communam pasture tocius warecti inter viam que vocatur Wodeweye et paruam Tywam quam communam dictus abbas et pronominati clamauerunt ex antiquo esse ius suum tandem conuenit inter ipsos in hac forma quod dictus Iohannes et alii concesserunt pro se et heredibus suis et assignatis quod dictus abbas et alii domini prenominati habeant communam pasture in predictis locis et culturis sicuti habere consueuerunt videlicet quod uno anno seminentur et post bladum in dictis culturis adunatum eodem anno intrent cum omnibus aueriis suis ad depascendum usque ad tempus seminis hiemalis alio anno sequenti si semine hiemali debeant seminari vel usque ad tempus seminis quadragesimalis dicti anni sequentis si semine quadragesimali debeant seminari ita viz quod post seminacionem messionem bladi colleccionem seu adunacionem eiusdem nulla fraus fiet quin communicantes supradicti habeant prefatam communam tempore opportuno et sciendum quod dicte culture uno anno seminabuntur et alio anno iacebunt warect[ate] et recognouerunt supradicti Iohannes Stephanus et Iohannes prefatam communam esse ius dicti abbatis et aliorum dominorum prenominatorum et eorum hominum quandocunque in dictis culturis bladum fuerit adunatum in forma predicta et obligauerunt se et heredes suos et assignatos fide media per presens scriptum quod nunquam de dicta pastura quicquam seminabunt nec inhokam facient contra formam predictam Quod si fecerint concedunt pro se et heredibus suis seu assignatis quod soluent dicto abbati et aliis dominis supradictis de Parua Tywa decem libras sterlingorum pro transgressione seu impedimento commune predicte Et insuper licebit domino abbati et aliis dominis de Parua Tywa et eorum hominibus dictam pasturam seu inhokam cum omnibus aueriis suis ingredi et pacifice depasci et pro inhok[a] anno confeccionis presentis scripti iniuste facta dictus Iohannes de Pratellis pro se libere tenentibus et custumariis suis vadiauit dicto abbati decem marcas sterlingorum ponendo se inde in gracia abbatis et soluend[as] apud Paruam Tywam ad Pascha proximum post confeccionem huius scripti et inde inuenit plegi[os] scilicet Robertum le Eyr tunc balliuum de Wodestok Edmundum del Park de eadem Robertum de Tackele Et pro hac recognicione et concessione dictus abbas et alii de parua Tywa prenominati postquam quandam partem dicte pasture seu inhoke iniuste facte per aueria sua depasti fuerunt de ipsorum gracia permiserunt quod dictus Iohannes de Pratellis et sui predicti vestituram eiusdem inhoke que remansit sine impedimento tantummodo anno confeccionis huius scripti possent colligere et asportare ita tamen quod illa gracia dicto abbati et aliis prenominatis imposterum non vertatur in preiudicium seu grauamen In cuius rei testimonium partes huic scripto in modum cirographi confecto altrinsecus sigilla sua apposuerunt hiis testibus dominis Iohanne filio Nigelli iuniore Iohanne Giffard iuniore militibus Roberto le Eyr tunc balliuo de Wodestoke Willelmo de sancto Audoeno Waltero de Tackele Edmundo del Park de Wodestoke Iohanne le Leye et aliis