Charter Document - 02620169
Charter Number: | 02620169 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni regis Henrici filii Regis Iohannis lii die sancti Barnabe apostoli facta fuit hec conuencio inter fratrem W abbatem Oseneye et priorem de Coges et dominam Katerinam Louel Robertum de Broc dominos uille de Parua Tywa et alios liberos tenentes eiusdem uille ex una parte et Iohannem de Pratellis dominum de Magna Tywa ex altera uidelicet cum dictus Iohannes seminasset et inhokam fecisset de quadam cultura que uocatur Costowa contra voluntatem dicti abbatis et aliorum prenominatorum et insuper in defensum posuisset communam pasturam tocius warecte inter uiam que uocatur Wodeweye et paruam Tywam quam communam dictus abbas et prenominati clamauerunt ex antiquo esse ius suum pro certo seruicio quod eidem Iohanni [] dominis eiusdem uille annuatim per custumarios suos faciunt tandem conuenit inter ipsos in hac forma quod dictus Iohannes concessit pro se et heredibus suis quod dictus abbas et alii domini prenominati habeant communam pasturam in predictis locis et culturis sicuti semper habere consueuerunt et debent Et recognouit illam esse ius ipsius abbatis et aliorum dominorum prenominatorum et eorum hominum quociens a dictis culturis bladum asportatum fuerit et terra seminata non fuerit Et obligauit se et heredes suos in perpetuum per fidem et presens scriptum quod nunquam de dicta pastura quicunque seminabit nec inhokam faciet in preiudicium dicti abbatis vel aliorum dominorum prenominatorum nisi de consensu parcium uel per iudicium curie domini regis Et pro hac recognicione et concessione dictus abbas et alii domini prenominati postquam quandam partem dicte culture seminate per aueria sua pauerunt de ipsorum gratia permiserunt quod dictus Iohannes uestituram eiusdem culture que remansit sine ipsorum impedimento hoc tantum anno colligere possit et possidere ita tamen quod hec gratia eisdem de cetero non uertatur in preiudicium et grauamen Et ut hec []
Markups
Names Markup:
Anno regni regis Henrici filii Regis Iohannis lii die sancti Barnabe apostolidate facta fuit hec conuencio inter fratrem W abbatem Oseneye et priorem de Coges et dominam Katerinam Louel Robertum de Broc dominos uille de Parua Tywa et alios liberos tenentes eiusdem uille ex una parte et Iohannem de Pratellis dominum de Magna Tywa ex altera uidelicet cum dictus Iohannes seminasset et inhokam fecisset de quadam cultura que uocatur Costowa contra voluntatem dicti abbatis et aliorum prenominatorum et insuper in defensum posuisset communam pasturam tocius warecte inter uiam que uocatur Wodeweye et paruam Tywam quam communam dictus abbas et prenominati clamauerunt ex antiquo esse ius suum pro certo seruicio quod eidem Iohanni [] dominis eiusdem uille annuatim per custumarios suos faciunt tandem conuenit inter ipsos in hac forma quod dictus Iohannes concessit pro se et heredibus suis quod dictus abbas et alii domini prenominati habeant communam pasturam in predictis locis et culturis sicuti semper habere consueuerunt et debent Et recognouit illam esse ius ipsius abbatis et aliorum dominorum prenominatorum et eorum hominum quociens a dictis culturis bladum asportatum fuerit et terra seminata non fuerit Et obligauit se et heredes suos in perpetuum per fidem et presens scriptum quod nunquam de dicta pastura quicunque seminabit nec inhokam faciet in preiudicium dicti abbatis vel aliorum dominorum prenominatorum nisi de consensu parcium uel per iudicium curie domini regis Et pro hac recognicione et concessione dictus abbas et alii domini prenominati postquam quandam partem dicte culture seminate per aueria sua pauerunt de ipsorum gratia permiserunt quod dictus Iohannes uestituram eiusdem culture que remansit sine ipsorum impedimento hoc tantum anno colligere possit et possidere ita tamen quod hec gratia eisdem de cetero non uertatur in preiudicium et grauamen Et ut hec []