Charter Document - 02620166
Charter Number: | 02620166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Iohannis xiii coram ipso domino rege Symone de Pateshulle Iacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemari Roberto de Aumaria et Rogero Huscarle iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Gilbertum de Hida petentem et Clementem abbatem de Oseneya tenentem per Rogerum canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de sex uirgatis terre et uno mesuagio cum pertinentiis in parua Tywa unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Gilbertus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie beate Marie de Oseneya totum ius et clameum quod habuit in predictis sex uirgatis terre et in predicto mesuagio cum pertinentiis in perpetuum Et preterea idem Gilbertus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis totum ius et clameum quod habuit uel habere potuit in octo uirgatis terre cum pertinentiis in eadem uilla scilicet in illis octo uirgatis terre cum pertinentiis quas Robertus de Neuile auunculus ipsius Gilberti dedit ecclesie beate Marie de Osen[eya] in puram et perpetuam elemosinam Et pro hac remissione et quieta clamatione fine et concordia predictus abbas dedit eidem Gilberto decem marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Iohannis xiiidate coram ipso domino rege Symone de Pateshulle Iacobo de Poterna Henrico de Ponte Aldemari Roberto de Aumaria et Rogero Huscarle iusticiis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Gilbertum de Hida petentem et Clementem abbatem de Oseneya tenentem per Rogerum canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de sex uirgatis terre et uno mesuagio cum pertinentiis in parua Tywa unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Gilbertus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie beate Marie de Oseneya totum ius et clameum quod habuit in predictis sex uirgatis terre et in predicto mesuagio cum pertinentiis in perpetuum Et preterea idem Gilbertus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis totum ius et clameum quod habuit uel habere potuit in octo uirgatis terre cum pertinentiis in eadem uilla scilicet in illis octo uirgatis terre cum pertinentiis quas Robertus de Neuile auunculus ipsius Gilberti dedit ecclesie beate Marie de Osen[eya] in puram et perpetuam elemosinam Et pro hac remissione et quieta clamatione fine et concordia predictus abbas dedit eidem Gilberto decem marcas argenti