Charter Document - 02620153

Charter Document - 02620153


Charter Number: 02620153
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1239 - 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Uniuersis [] R decanus et A cancellarius ecclesie Saresbiriensis eternam in domino salutem Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati citauimus Drogonem rectorem ecclesie de magna Tywa ad instanciam dictorum abbatis et conuentus Quorum intencione in iudicio proposita super decimis et omni iure parochiali que idem D nomine ecclesie sue de Tywa percipere consueuit infra limites parochie eorum de Barthona que de iure com[mun]i petebant partibus per procuratores in iudicio comparentibus ad litigandum confitendum et componendum specialiter constitutis tandem procurator dicti D de intencione dictorum abbatis et conuentus in iudicio plene confitebatur et dictas decimas et ius parochiale quod dictus D a parochianis eorum apud Ledwelle scilicet Willelmo de Dichele et Ada de Hyda percipere consueuit libere et quiete eis percipere concessit et quod eis aliquid impedimentum de cetero super eisdem non procurabit nec eos impediet quominus dicta omnia percipiant bona fide promisit Auditis igitur intencione dictorum abbatis et conuentus et confessione partis aduerse prefatas decimas et ius parochiale prefatis canonicis ratione ecclesie eorum de Barthona sententialiter adiudicauimus perpetuum silencium dicto D quoad dicta omnia imponentes ad execucionem eiusdem sententie faciendam archidiacono Oxonie decernentes fore demandandum Procurator uero dictorum abbatis et conuentus de Oseneya prefato D arreragia et expensas in lite factas omnino remisit Nos autem de consensu parcium reseruauimus nobis iurisdiccionem perpetuam ad cohercionem parcium faciendam si alterutra pars quod absit uelit retrosilire Et in huius rei testimonium huic scripto signa nostra apposuimus una cum signo procuratoris dicti D Dat[um] ab Incarnacione domini anno mcc tricesimo nono apud nouas Sar[esburias] iii Non Marcii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Uniuersis [] R decanus et A cancellarius ecclesie Saresbiriensis eternam in domino salutem Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati citauimus Drogonem rectorem ecclesie de magna Tywa ad instanciam dictorum abbatis et conuentus Quorum intencione in iudicio proposita super decimis et omni iure parochiali que idem D nomine ecclesie sue de Tywa percipere consueuit infra limites parochie eorum de Barthona que de iure com[mun]i petebant partibus per procuratores in iudicio comparentibus ad litigandum confitendum et componendum specialiter constitutis tandem procurator dicti D de intencione dictorum abbatis et conuentus in iudicio plene confitebatur et dictas decimas et ius parochiale quod dictus D a parochianis eorum apud Ledwelle scilicet Willelmo de Dichelename et Ada de Hydaname percipere consueuit libere et quiete eis percipere concessit et quod eis aliquid impedimentum de cetero super eisdem non procurabit nec eos impediet quominus dicta omnia percipiant bona fide promisit Auditis igitur intencione dictorum abbatis et conuentus et confessione partis aduerse prefatas decimas et ius parochiale prefatis canonicis ratione ecclesie eorum de Barthona sententialiter adiudicauimus perpetuum silencium dicto D quoad dicta omnia imponentes ad execucionem eiusdem sententie faciendam archidiacono Oxonie decernentes fore demandandum Procurator uero dictorum abbatis et conuentus de Oseneya prefato D arreragia et expensas in lite factas omnino remisit Nos autem de consensu parcium reseruauimus nobis iurisdiccionem perpetuam ad cohercionem parcium faciendam si alterutra pars quod absit uelit retrosilire Et in huius rei testimonium huic scripto signa nostra apposuimus una cum signo procuratoris dicti D Dat[um] ab Incarnacione domini anno mcc tricesimo nonodate apud nouas Sar[esburias]location iii Non Marciidate