Charter Document - 02620152

Charter Document - 02620152


Charter Number: 02620152
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium ueneranda ut dum dei honoramus amicos ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammodo uendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut capella sancti Martini de Sanford ecclesie parochiali de Magna Bartona subiecta Lincolniensis diocesis quam uice uenerabilis patris domini Ricardi dei gratia Lincolniensis episcopi xii Kal Iulii anno domini mcclxx tercio una cum ipsius capelle magno altari dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis sancti Martini et Omnium Sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui capellam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis uisitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pie impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia vice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Sanfordiam die et anno prenominatis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium ueneranda ut dum dei honoramus amicos ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammodo uendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut capella sancti Martini de Sanford ecclesie parochiali de Magna Bartona subiecta Lincolniensis diocesis quam uice uenerabilis patris domini Ricardi dei gratia Lincolniensis episcopi xii Kal Iulii anno domini mcclxx terciodate una cum ipsius capelle magno altari dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis sancti Martini et Omnium Sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui capellam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis uisitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pie impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia vice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi misericorditer relaxamus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Sanfordiamlocation die et anno prenominatis