Charter Document - 02620136

Charter Document - 02620136


Charter Number: 02620136
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon a die sancte Trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo primo coram Rogero de Turkelby Gilberto de Prestone Magistro Symone de Bantone et Iohanne de Cobbeham iustic itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter iohanne abbatem de Oseneya querentem et Henricum de Bartona impedientem de duabus carucatis terre cum pertinenciis in Bartona et Rolesham unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognouit predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illam quam idem abbas et ecclesia predicta habent de dono ipsius Henrici habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde per annum unam marcam argenti ad duos terminos apud Bartonam scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis at alteram medietatem ad festum beate Marie beate Marie in Marcio et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius omnia alia seruicia que ad predictam terram pertinent et idem Henricus [] Et idem abbas recepit predictum Henricum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum

Source (click image below to view full size)