Charter Document - 02620129
Charter Number: | 02620129 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dedication |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium ueneranda ut dum dei amicos honoramus in terris ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammondo uendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut ecclesia gloriosissime genetricis dei semperque uirginis Marie de Magna Barthona Lincolniensis diocesis quam vice venerabilis patris Ricardi dei gratia Lincolniensis episcopi xi kal Iulii anno domini mcclxxiii una cum ipsius ecclesie altaribus dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui ecclesiam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis uisitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pie impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia uice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi misericorditer relaxauimus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Magnam Bartonam die et anno pronominatis
Markups
Names Markup:
Omnibus [] Reginaldus miseracione diuina Clonensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum ad promerenda sempiterna gaudia sanctorum suffragia sint plurimum oportuna loca sanctorum omnium pia sunt deuocione fidelium ueneranda ut dum dei amicos honoramus in terris ipsi nos amabiles reddant deo et ipsorum quodammondo uendicantes patrocinium apud ipsum quod merita nostra non optinent mereamur intercessionibus optinere Cupientes ut ecclesia gloriosissime genetricis dei semperque uirginis Marie de Magna Barthona Lincolniensis diocesis quam vice venerabilis patris Ricardi dei gratia Lincolniensis episcopi xi kal Iulii anno domini mcclxxiiidate una cum ipsius ecclesie altaribus dedicauimus congruis honoribus frequentetur de dei omnipotentis misericordia et beate Marie semper uirginis omniumque sanctorum meritis confidentes omnibus uere contritis et confessis qui ecclesiam supradictam singulis annis dicto die et per octauas causa deuocionis uisitauerint seu aliqua de bonis sibi a deo collatis pie impenderint subsidia caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia uice et auctoritate dicti domini Lincolniensis episcopi misericorditer relaxauimus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Dat apud Magnam Bartonamlocation die et anno pronominatisdate