Charter Document - 02620123

Charter Document - 02620123


Charter Number: 02620123
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1217
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Attendentes religionem et honestam conuersationem dilectorum filiorum abbatis et canonicorum de Oseneya diuine pietatis intuitu decreuimus eis de consensu decani et capituli Lincolniensis ecclesiam de Bartona cum pertinentiis cuius aduocacionem habent ex dono Rogeri de sancto Iohanne eiusdem ecclesie patroni in usus proprios ad sustentacionem pauperum et peregrinorum concedere et episcopali auctoritate confirmare Verum quia quidam dicebant ecclesiam de Sanford matricem esse ecclesiam alii uero asserebant eam esse capellam ad ecclesiam de Bertona pertinentem uolentes super hiis plenius certificari inquisicionem exinde fieri fecimus diligentem per archidiaconum loci et per uiros fide dignos in capitulo qui omnes iurati sub debito iuramenti sui asseruerunt ipsam esse pertinentem tanquam capellam ad ecclesiam de Bertona sed tamen tanquam matricem ecclesiam inuenimus eam de omnibus oneribus et consuetudinibus episcopalibus et archidiaconalibus respondentem Unde habito consensu decani et capituli nostri de consilio uirorum prudentum predictam ecclesiam de Bertona cum capella de Sanford et aliis pertinentiis predicto abbati et conuentui in perpetuum concessimus in proprios usus as sustentationem hospitalitatis memorate conuertendam saluis episcopalibus et archidiaconalibus consuetudinibus de predicta capella de Sanford tanquam de ecclesia matrice ut prediximus salua etiam Willelmo de sancto Iohanne persone ecclesie de Bertona et de Sanford pacifica possessione sua quoad uixerit Statuimus autem quod post decessum predicte persone capellanus idoneus nobis et successoribus nostris ad perpetuam uicariam ecclesie de Bertona ad abbate et conuentu presentetur qui percipiet nomine perpetue uicarie totum altaragium eiusdem ecclesie cum dimidia hida terre ad eandem ecclesiam pertinente et cum domo quam Thomas senex tenet Ad perpetuam uero uicariam capelle de Sanford similiter presentetur nobis et successoribus nostris idoneus capellanus ab eisdem qui percipiet omnes obuentiones altaris eiusdem capelle cum minutis decimis et cum quatuor acris et dimidia ad eandem capellam pertinentibus Vicarius autem ad quem pertinet offitiare capellam de Ledwelle ei faciet prout debet deseruiri et percipiet terciam partem omnium decimarum de Graua pro necessaria sustentatione capellani Sustinebunt autem predicti uicarii omnia onera predictarum ecclesie et capelle de Sanford episcopalia et archidiaconalia consueta preter hospicium episcopi et archidiaconi Ut igitur omnia premissa rata et inconcussa permaneant ea presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmanda saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Reginaldo subdecano Lincolniensis ecclesie Roberto archidiacono Huntingdone Thoma de Fiskertone capellano et Petro de Bathon canonicis Lincolniensis ecclesie magistro Ricardo de Tinghurste Willelmo de Wynchelcumbe et Stephano de Cicestria clericis et aliis Dat per manum Willelmi de Thornaco archidiaconi de Stowa apud domum de Oseneya Oxon ii Idus Octobris pontificatus nostri anno octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus [] Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus salutem Attendentes religionem et honestam conuersationem dilectorum filiorum abbatis et canonicorum de Oseneya diuine pietatis intuitu decreuimus eis de consensu decani et capituli Lincolniensis ecclesiam de Bartona cum pertinentiis cuius aduocacionem habent ex dono Rogeri de sancto Iohanne eiusdem ecclesie patroni in usus proprios ad sustentacionem pauperum et peregrinorum concedere et episcopali auctoritate confirmare Verum quia quidam dicebant ecclesiam de Sanford matricem esse ecclesiam alii uero asserebant eam esse capellam ad ecclesiam de Bertona pertinentem uolentes super hiis plenius certificari inquisicionem exinde fieri fecimus diligentem per archidiaconum loci et per uiros fide dignos in capitulo qui omnes iurati sub debito iuramenti sui asseruerunt ipsam esse pertinentem tanquam capellam ad ecclesiam de Bertona sed tamen tanquam matricem ecclesiam inuenimus eam de omnibus oneribus et consuetudinibus episcopalibus et archidiaconalibus respondentem Unde habito consensu decani et capituli nostri de consilio uirorum prudentum predictam ecclesiam de Bertona cum capella de Sanford et aliis pertinentiis predicto abbati et conuentui in perpetuum concessimus in proprios usus as sustentationem hospitalitatis memorate conuertendam saluis episcopalibus et archidiaconalibus consuetudinibus de predicta capella de Sanford tanquam de ecclesia matrice ut prediximus salua etiam Willelmo de sancto Iohanne persone ecclesie de Bertona et de Sanford pacifica possessione sua quoad uixerit Statuimus autem quod post decessum predicte persone capellanus idoneus nobis et successoribus nostris ad perpetuam uicariam ecclesie de Bertona ad abbate et conuentu presentetur qui percipiet nomine perpetue uicarie totum altaragium eiusdem ecclesie cum dimidia hida terre ad eandem ecclesiam pertinente et cum domo quam Thomas senex tenet Ad perpetuam uero uicariam capelle de Sanford similiter presentetur nobis et successoribus nostris idoneus capellanus ab eisdem qui percipiet omnes obuentiones altaris eiusdem capelle cum minutis decimis et cum quatuor acris et dimidia ad eandem capellam pertinentibus Vicarius autem ad quem pertinet offitiare capellam de Ledwelle ei faciet prout debet deseruiri et percipiet terciam partem omnium decimarum de Graua pro necessaria sustentatione capellani Sustinebunt autem predicti uicarii omnia onera predictarum ecclesie et capelle de Sanford episcopalia et archidiaconalia consueta preter hospicium episcopi et archidiaconi Ut igitur omnia premissa rata et inconcussa permaneant ea presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmanda saluis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Hiis testibus Reginaldo subdecano Lincolniensis ecclesie Roberto archidiacono Huntingdone Thoma de Fiskertone capellano et Petro de Bathon canonicis Lincolniensis ecclesie magistro Ricardo de Tinghurste Willelmo de Wynchelcumbe et Stephano de Cicestria clericis et aliis Dat per manum Willelmi de Thornaco archidiaconi de Stowa apud domum de Oseneya Oxonlocation ii Idus Octobris pontificatus nostri anno octauodate