Charter Document - 02620122

Charter Document - 02620122


Charter Number: 02620122
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gual miseracione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis apostolice sedis legatus dilectis filiis abbati et canonicis de Oseneya salutem in domino Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter ecclesiam de Bartona cum capella de Sanford et aliis pertinenciis suis quam vobis venerabilis pater Hugo Lincoln episcopus de concensu capituli sui cum dicta capella et aliis pertinenciis in usus proprios as sustentacionem pauperum et peregrinorum concessit sicut per ipsius publicum instrumentum apparet uobis et per uos ecclesie uestre prout in ipso instrumento plenius continetur auctoritate legacionis qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nullius ergo [] Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et sancte Romane ecclesie se nouerit incursurum Data apud Abbendo xiiii kal Feb Pontificatus domini Honorii pape tercii anno secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Gual miseracione diuina tituli sancti Martini presbiter cardinalis apostolice sedis legatus dilectis filiis abbati et canonicis de Oseneya salutem in domino Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter ecclesiam de Bartona cum capella de Sanford et aliis pertinenciis suis quam vobis venerabilis pater Hugo Lincoln episcopus de concensu capituli sui cum dicta capella et aliis pertinenciis in usus proprios as sustentacionem pauperum et peregrinorum concessit sicut per ipsius publicum instrumentum apparet uobis et per uos ecclesie uestre prout in ipso instrumento plenius continetur auctoritate legacionis qua fungimur confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nullius ergo [] Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et sancte Romane ecclesie se nouerit incursurum Data apud Abbendolocation xiiii kal Feb Pontificatus domini Honorii pape tercii anno secundodate