Charter Document - 02620115

Charter Document - 02620115


Charter Number: 02620115
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in quindecim dies anno rr Henrici filii Iohannis quadragesimo primo coram Henrico de Bathonia et Roberto de Brywes iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus tunc ibi presentibus inter Ricardum abbatem de Oseneya querentem per Willelmum de Leche positum loco suo ad uel perdendum et Eustachium filium Radulphi de Hensintona deforciantem de uno mesuagio uno tofto quadraginta et una acra terre et duabus acris prati cum pertinenciis in Hensintona unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Eustachius recognouit totum predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Eustachii habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de capitalibus dominis feodi illius in perpetuum faciendo inde omnia seruicia que ad predictum tenementum pertinent Et pro hac recognicione fine et concordia idem abbas dedit predicto Eustachio unum speruarium sorum

Source (click image below to view full size)