Charter Document - 02620112
Charter Number: | 02620112 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon die sabbati proxima post festum sancti Bartholomei anno r r Iohannis primo coram Alano abbate de Teokesburi Symone de Patteshulle Iohanne Gestling Ricardo Flandrensi Willelmo de Faleys iusticariis et Aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Dyonisiam Scorchebef petentem et Willelmum filium Wymundi et Ricardum filium Radulphi tenentes de una hyda terre cum pertinenciis in Hensintona unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Ricardus recognouerunt totam predictam terram cum pertinenciis esse ius et hereditatem predicte Dyonisia Et pro hoc fine et concordia et recognicione predicta Dyonisia concessit predictis Willelmo et Ricardo totam predictam terram cum pertinenciis tenend de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruicium septem solidorum per annum pro omni seruicio reddendorum ad festum sancti Martini Et pro hac concessione predicti Willelmus et Ricardus dederunt predicte Dyonise viginti solidos esterlingorum