Charter Document - 02620111

Charter Document - 02620111


Charter Number: 02620111
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tercio in crastino sancte Lucie uirginis coram Ricardo Saresbiriensi epsicopo Mattheo filio Hereberti Radulpho Hareng Waltero Foliot Iacobo de Poterna Waltero de Ripariis Mauricio de Tureuill Iohanne de Wikenolt iusticiariis intinerantibus et aliis domini regis fidelibus ibidem tunc presentibus inter Eustachium filium Radulphi petentem et Dyonisiam Escorchebeof tenentem de uno mesuagio et de duabus acris terre cum pertinenciis in Hesintona unde assissa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Dyonisia recognouit predicto Eustachio predictum mesuagium et predictas duas acras terre cum pertinenciis esse ius ipsius Eustachii tenend et habend eidem Eustachio et heredibus suis de predicta Dyonisia et heredibus suis per seruicium decem denariorum et oboli annuatim reddendorum scilicet ad festum sancti Martini pro omni seruicio Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Eustachius dedit predicte Dyonisie decem solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)