Charter Document - 02620108
Charter Number: | 02620108 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Uniuersis [] prior et supprior de Dunstapl salutem in domino Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati partibus coram nobis per procuratores in iudicio legitime constitutis uidelicet abbate et conuentu Oseneye per fratrem E canonicum procuratorem datum legitime ad componendum et transigendum ex una parte et hospitalariis predictis per magistrum Petrum de Radenori procuratorem datum legitime ad componendum et tansigendum ex altera super causa inter eos mota de oratorio predicto lis inter eos hoc amicabili fine conquieuit uidelicet quod dicti hospitalarii habeant dictum oratorium de Goseford iuxta tenorem priuilegiorum sibi a sede apostolica indultorum Procurator autem eorundem hospitalariorum ad hoc specialiter datus in iudicio nomine dictorum hospitalariorum bona fide promisit quod nec hospitalarius nec capellanus secularis parochianos ecclesie matricis ad diuina admittent in eodem nec eciam annale uel tercennale nec aliquid aliud quod matrici ecclesie debeatur occasione dicti oratorii in preiudicium uel dampnum matricis ecclesie recipiet uel faciet Promisit eciam dictus procurator nomine dominorum suorum in iudicio quod domini sui dicta obseruabunt et a suis subditis facient obseruari Hoc idem si contingat dictis hospitalariis in aliis parochiis dictorum canonicorum oratoria construere plene bona fide obseruabitur Nos autem pacis amatores hanc composicionem approbantes et eandem sigillorum nostrorum apposicione confirmantes de assensu parcium iurisdiccionem perpetuam nobis et successoribus nostris duximus reseruandam ad dictam composicionem appellacione remota obseruandam ita quod si alterutra pars in aliquo contra predicta venerit possimus per sentenciam excommunicacionis compellere partem eadem non obseruantem ad eorum plenariam obseruacionem et dampnorum et expensarum refusionem partibus presentibus vel una earum per contumaciam absente remota appellacione et omni iuris remedio Data anno gracie mccxxx die Lune proxima ante Annunciacionem dominicam in ecclesia de Dunstapl
Markups
Names Markup:
Uniuersis [] prior et supprior de Dunstapl salutem in domino Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus coram nobis per procuratores in iudicio legitime constitutis uidelicet abbate et conuentu Oseneye per fratrem E canonicum procuratorem datum legitime ad componendum et transigendum ex una parte et hospitalariis predictis per magistrum Petrum de Radenori procuratorem datum legitime ad componendum et tansigendum ex altera super causa inter eos mota de oratorio predicto lis inter eos hoc amicabili fine conquieuit uidelicet quod dicti hospitalarii habeant dictum oratorium de Goseford iuxta tenorem priuilegiorum sibi a sede apostolica indultorum Procurator autem eorundem hospitalariorum ad hoc specialiter datus in iudicio nomine dictorum hospitalariorum bona fide promisit quod nec hospitalarius nec capellanus secularis parochianos ecclesie matricis ad diuina admittent in eodem nec eciam annale uel tercennale nec aliquid aliud quod matrici ecclesie debeatur occasione dicti oratorii in preiudicium uel dampnum matricis ecclesie recipiet uel faciet Promisit eciam dictus procurator nomine dominorum suorum in iudicio quod domini sui dicta obseruabunt et a suis subditis facient obseruari Hoc idem si contingat dictis hospitalariis in aliis parochiis dictorum canonicorum oratoria construere plene bona fide obseruabitur Nos autem pacis amatores hanc composicionem approbantes et eandem sigillorum nostrorum apposicione confirmantes de assensu parcium iurisdiccionem perpetuam nobis et successoribus nostris duximus reseruandam ad dictam composicionem appellacione remota obseruandam ita quod si alterutra pars in aliquo contra predicta venerit possimus per sentenciam excommunicacionis compellere partem eadem non obseruantem ad eorum plenariam obseruacionem et dampnorum et expensarum refusionem partibus presentibus vel una earum per contumaciam absente remota appellacione et omni iuris remedio Data anno gracie mccxxx die Lune proxima ante Annunciacionem dominicamdate in ecclesia de Dunstapllocation