Charter Document - 02620084
Charter Number: | 02620084 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod cum facta fuisset inquisicio in pleno hundredo de Wottona per preceptum domini regis Henrici filii regis Iohannis anno regni eiusdem xl quarto in pleno hundredo de Wottona utrum abbas de Oseneya et homines eius de Wortona et de Hensintona deberent uel solerent facere sectam ad predictum hundredum frater Willelmus de Suttona procurator Oseneye protulit cartas dominorum regum Anglie de libertatibus scilicet cartam regis Henrici primi et cartam regis Henrici filii regis Iohannis in quibus manifeste continebatur quod abbas de Oseneya et omnes homines sui de Wortona et de Hensintona quieti sunt de Shyris Hundredis Danegeld[is] omnimodis sectis communibus placitis cum Shoc et Sake et tol et them et infongenethef et de omnimodis exaccionibus et demandis excepto murdro et latrocinio probato Quibus eciam lectis et intellectis hundredum unanimi assensu et consensu adiudicauit dictum abbatem et omnes homines suos de Wortona et de Hensintona de omnimodis sectis Hundredi de Wottona quietos esse inperpetuum Et in huius rei testimonium Robertus de Kyngt[on] tunc balliuus Hundredi de Wottona et dominus Gilbertus de Hyda et Robertus de Romely et Alanus de Romely junior et Robertus de Wottona et Willelmus de parua Bartona clericus et Petrus de eadem et Rogerus de Wodestoke et Iohannes de Bartona clericus et Iohannes Labanc et Thomas de Fulewelle qui ad hundredum presentes fuerunt quando predicta fuerunt inquisita et adiudicata huic scripto sigilla sua apposuerunt die scilicet Mercurii ante festum sancti Andree anno r r Henrici fil regis Iohannis quadragesimo quarto
Markups
Names Markup:
Memorandum quod cum facta fuisset inquisicio in pleno hundredo de Wottona per preceptum domini regis Henrici filii regis Iohannis anno regni eiusdem xl quartodate in pleno hundredo de Wottona utrum abbas de Oseneya et homines eius de Wortona et de Hensintona deberent uel solerent facere sectam ad predictum hundredum frater Willelmus de Suttona procurator Oseneye protulit cartas dominorum regum Anglie de libertatibus scilicet cartam regis Henrici primi et cartam regis Henrici filii regis Iohannis in quibus manifeste continebatur quod abbas de Oseneya et omnes homines sui de Wortona et de Hensintona quieti sunt de Shyris Hundredis Danegeld[is] omnimodis sectis communibus placitis cum Shoc et Sake et tol et them et infongenethef et de omnimodis exaccionibus et demandis excepto murdro et latrocinio probato Quibus eciam lectis et intellectis hundredum unanimi assensu et consensu adiudicauit dictum abbatem et omnes homines suos de Wortona et de Hensintona de omnimodis sectis Hundredi de Wottona quietos esse inperpetuum Et in huius rei testimonium Robertus de Kyngt[on] tunc balliuus Hundredi de Wottona et dominus Gilbertus de Hyda et Robertus de Romely et Alanus de Romely junior et Robertus de Wottona et Willelmus de parua Bartona clericus et Petrus de eadem et Rogerus de Wodestoke et Iohannes de Bartona clericus et Iohannes Labanc et Thomas de Fulewelle qui ad hundredum presentes fuerunt quando predicta fuerunt inquisita et adiudicata huic scripto sigilla sua apposuerunt die scilicet Mercurii ante festum sancti Andree anno r r Henrici fil regis Iohannis quadragesimo quartodate