Charter Document - 02620075

Charter Document - 02620075


Charter Number: 02620075
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

A[elidis] dei gratia regina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus uicec[omitibus] et omnibus fidelibus sancte ecclesie salutem Sciatis quod ego Aelidis filia Godefr[idi] ducis Lotharing[ie] que fui uxor nobilissimi regis H[enrici] Angl[ie] et ducis Norm[annie] concessi et dedi ecclesie sancte Marie de Oseneio unam hidam terre que iacet apud Haneberge et pertinet ad Stantonam manerium meum pro remedio anime nobilissimi regis H[enrici] Anglie domini mei et mea salute et parentum suorum et meorum et pro animabus omnium fidelium defunctorum Quapropter uolo et precor ut bene et in pace et honorifice prefatam terram predicta ecclesia teneat sicut dominus meus H[enricus] rex Angl[ie] unquam melius et honestius in suo dominio tenuit et postea michi eodem dominio concessit et dedit scilicet in bosco et in plano in pratis et in pascuis in aquis uiis et in semitis et omnibus aliis locis cum socha et saca et tol et theam et infangenetheof et omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus sicuti ego melius tenebam dum erat in dominio meo T[estibus] Simone episcopo Wigorn[ensi] Herm[anno] capell[ano] Iohanne clerico regine Serlone medico Roberto medico Aluredo presbitero Geruasio clerico episcopi Wig[ornensis] Simone nepote eiusdem episcopi laicis Gozelino fratre reg[ine] Reginaldo de Wind Gocelino constab[ulario] Willelmo de Herefluctu Francone de Brusella Rothardo camerario Iohanne de Faleisa Roberto Tresgod Baldewino dispensatore War[ino] Blanb[us]thon Roger Vascell