Charter Document - 02620067

Charter Document - 02620067


Charter Number: 02620067
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1258
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit [] quod Ricardus abbas et conuentus Oseneye concesserunt Roberto filio Willelmi Rastel et heredibus suis in feodum et hereditatem imperpetuum dimidiam hydam terre quam Willelmus Rastel pater eius tenuit in Etona pro decem solidis annuatim reddendis scilicet quinque solidis ad festum sancti Michaelis et quinque solidis ad festum Annunciacionis dominice et ad Natale domini uno sextario vini et uno pane et duobus caponibus vel quatuor gallinis pro omni seruicio et demanda Et sciendum quod dictus Robertus pro se et heredibus suis renunciauit et quietum clamauit dicto abbati et conuentui et eorum successoribus quicquid iuris uel clamii habuit uel habere potuit in terris vel tenementis vel mesuagiis in villa de Etona salua tamen sibi et heredibus suis supradicta dimidia hyda terre cum omnibus pertinenciis suis quam Willelmus pater eius tenuit in vita sua In cuius rei testimonium partes presenti scripto in modum cyrographi confecto [] Facta fuit hec scriptura die Sabbati proximo post Annunciacionem beate Marie anno regni regis Henrici filii Iohannis xl secundo Quo scilicet predicto die supradictus Robertus plene etatis fecit homagium suum dicto abbati

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Notum sit [] quod Ricardus abbas et conuentus Oseneye concesserunt Roberto filio Willelmi Rastel et heredibus suis in feodum et hereditatem imperpetuum dimidiam hydam terre quam Willelmus Rastel pater eius tenuit in Etona pro decem solidis annuatim reddendis scilicet quinque solidis ad festum sancti Michaelis et quinque solidis ad festum Annunciacionis dominice et ad Natale domini uno sextario vini et uno pane et duobus caponibus vel quatuor gallinis pro omni seruicio et demanda Et sciendum quod dictus Robertus pro se et heredibus suis renunciauit et quietum clamauit dicto abbati et conuentui et eorum successoribus quicquid iuris uel clamii habuit uel habere potuit in terris vel tenementis vel mesuagiis in villa de Etona salua tamen sibi et heredibus suis supradicta dimidia hyda terre cum omnibus pertinenciis suis quam Willelmus pater eius tenuit in vita sua In cuius rei testimonium partes presenti scripto in modum cyrographi confecto [] Facta fuit hec scriptura die Sabbati proximo post Annunciacionem beate Marie anno regni regis Henrici filii Iohannis xl secundodate Quo scilicet predicto die supradictus Robertus plene etatis fecit homagium suum dicto abbati