Charter Document - 02620063

Charter Document - 02620063


Charter Number: 02620063
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod nos ciues Oxenefordie de communi ciuitatis et de gilda mercatoria pro salute nostra ac nostrorum et pro animabus parentum et antecessorum nostrorum concedimus et presenti carta nostra confirmamus ecclesie sancte Marie de Oseneia et canonicis in ea deo seruientibus donacionem quam antecessores nostri eis fecerunt de insula de Middeneya cum omnibus pertinenciis eius ita ut singulis annis ad festum sancti Michaelis reddant ipsi canonici dimidiam marcam argenti pro hac eadem tenatura ubi nos iusserimus sicut testatur chyrographum antecessorum nostrorum quod eis de donacione eiusdem insule fecerunt Preterea quia nos cepimus in manu pro nobis et heredibus nostris warantizandi predictam insulam eisdem canonicis ubique et uersus omnes homines ipsi pro hac warantizacione soluent nobis et heredibus nostris singulis annis ad Pasca aliam dimidiam marcam quam tradent cui nos iusserimus et nos et heredes nostri fideliter warantizabimus eis predictum tenementum per seruicium predicte marce annue pro omnibus rebus et pro omnibus seruiciis Hanc nostram concessionem et confirmacionem fecimus nos communi consilio ciuitatis et communali Sigillo nostro confirmauimus Hii sunt autem qui hanc concessionem et confirmacionem fecerunt Nigellus tunc decanus Oxenefordie Iohannes Kepeharm et Henricus filius Segrym tunc aldermanni Laurencius Kepeharm et Thomas de Tademartona tunc pretores Petrus filius Gaufridi [] et totum commune ciuium ciuitatis Oxenefordie

Source (click image below to view full size)