Charter Document - 02620019
Charter Number: | 02620019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus sancte ecclesie quod ego Henricus de Oleio consensu atque concessu fratris mei Giselberti atque consilio domini Roberti filii regis fratris mei et matris mee et aliorum amicorum atque hominum meorum do atque concedo in perpetuam elemosinam pro anima Henrici Regis et pro anima patris mei Roberti de Oleio et aliorum parentum et antecessorum meorum et pro salute mea et matris mee et fratrum atque aliorum amicorum meorum atque statu et incolumitate tocius regni ecclesie sancte Marie quam pater meus fundauit in Insula que Oseneya dicitur et Canonicis regularibus in ea deo seruientibus ecclesiam meam de sancto Georgio que est in Castello Oxenefordie cum omnibus que de meo feodo sunt et ad eam pertinent scilicet in domibus in decimis in plano in bosco in riuis et in pascuis et in omnibus aliis rebus cum consuetudinibus quas tenuit tempore meorum antecessorum qui eam fundauerunt Quare volo atque firmiter statuo quatinus prefata sancte Marie ecclesia cuius fundator pater meus extitit et cuius ego patronus et aduocatus sum hoc additamentum ad incrementum elemosine patris mei quam ipse ibidem constituit de me et de omnibus meis heredibus atque successoribus quiete et honorifice omni exactione postposita ex hoc nunc et in perpetuum teneat Testibus Daniele abbate de Messenden Alwredo abbate de Dorchecestria Clemente priore de Warichef cum conuentu suo Fulcher presbitero Henrico presbitero Roberto presbitero de sancto Martino Teodrico presbitero Roberto filio regis Hugone de Tiwa Radulfo filio Rogeri Thoma fratre eius Willelmo de Esefelth Hugone filio suo Willelmo Paupere Gaufrido filio Roberti Petro fratre eius Hugone filio Herberti de Buleb[ec] Roberto filio Hemmich Giselberto filio hominis dei