Charter Document - 02620009

Charter Document - 02620009


Charter Number: 02620009
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1129 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit fidelibus sancte ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego Robertus de Olleyo volentibus et concedentibus Edida uxore mea et filiis meis Henrico et Gilberto do et concedo in perpetuam elemosinam ecclesie dei et sancte Marie genetricis eius et canonicis in ea deo seruientibus quam ego consulente et confirmante Alexandro dei gratia Lincolniensi episcopo fundaui in insula que dicitur Oseneya pro salute regis et incolumitate tocius regni necnon et pro mea et uxoris atque filiorum et parentum et amicorum salute quicquid meum est in prefata Insula cum omnibus mansuris quas habui supra waram que est de molendinis meis que sunt iuxta castellum Oxenefordie Et decimaciones de ipsis molendinis Et istas ecclesias de terra mea de Cudelintona de Westona de Hokenertona de Cleydona de Shenestona de Cestertona infra burgum Oxenfordie terras quas tenuerunt Engericus Reymundus Aylnoth Godwinus filius Edwacher Ermenoldus Godwinus Nicuma Sueting Cadica Rauenig Segrim iuxta murum Henricus corueyser Leofwinus claudus Godwinus monetarius Brythricus monetarius Godricus Guillelmus Radulfus pistor Leofwinus Budda Gaufridus molendinarius et duas solidatas redditus quas tenebat Fromundus capellanus et decimacionem Nicholai de Stodeham quam idem Fromundus tenebat infra Hokenertonam manerium meum dimidiam hydam que fuit Hugonis Franci et unam virgatam quam tenuit Mauricius Canonicus et post ipsum filius eius Symon et iuxta castellum Oxenefordie subtus murum unam mansuram que fuit Warini capellani Ethonam totam villam meam cum omnibus que ad eam pertinent preter molendinum quod alii ecclesie dedi et Spareweseyam et ita ut illa pars quam mater mea tenet quandocunque eam tenere destiterit in dominium ecclesie ad usus fratrum veniat Quare volo et precor quatinus bene et in pace plene et honorifice res prefatas predicta ecclesia teneat cum omnibus consuetudinibus et libertatibus scilicet in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis viis et in semitis et omnibus aliis locis sicuti unquam alius aliquis melius ante eam tenuit uel ego ipse tenebam dum erant in dominio meo Teste Waltero archidiacono Rahero priore Main Waltero monachis de Abbendona Willelmo capellano Galfrido Artur Rogero de Amar Edwardo presbitero de Tiwia Simeone clerico Fulcone de Olleyo Hugone de Tiwia Roberto filio Wydonis Rogero de Amar Philippo de Hamton Radulfo filio Rogeri Radulfo filio Ranulfi Rogero Testard Gileberto de Tiwia Roberto de Amar