Charter Document - 02619263
Charter Number: | 02619263 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1268 - 1269 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus [] baronibus de Scaccario tallagium de domibus quas habet in villa predicta assideri fecit occasione cuiusdam mandati nostri quod sibi fecimus de dominicis et burgis nostris talliandis et quia nolumus quod predictus abbas uel ecclesia sua per nouas et indebitas exacciones grauetur in hac parte uobis mandamus quod diligentem super premissis fieri faciatis inquisicionem et si inueneritis quod prefatus abbas uel eius predecessores hactenus racione tenementorum suorum predictorum nunquam talliari consueuerit tunc ipsum abbatem de tallagio predicto quietum esse faciatis et districcionem si quam ipsi abbati facta fuerit occasione predicta sine dilacione relaxari faciatis teste me ipso apud Westmonasterium xx die Ianuarii anno regni nostri liii