Charter Document - 02619044
| Charter Number: | 02619044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1185 - 1187 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et canonicis de Oseneia salutem et apostolicam benedictionem Loca pro religiosis obseruantiis instituta sinceriori debemus caritate diligere et eorum utilitatibus diligentius auctore domino prouidere Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu presentis uobis scripti pagina duximus indulgendum ut in parrochialibus ecclesiis de Stanes de Bertona de Piria de Hamptona que iuris uestri existunt et de quibus annuam pensionem habetis liceat vobis tres vel quatuor de canonicis uestris ponere quorum unus diocesano episcopo presentetur ut ei curam animarum committat ita quidem quod ei de spiritualibus vobis autem de temporalibus et ordinis obseruantia debeat respondere Nulli []
