Charter Document - 02619043

Charter Document - 02619043


Charter Number: 02619043
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1187 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Clemens [] dilectis filiis Abbati et Conuentui de Osen [] Ex insinuatione dilectorum filiorum nostrorum de Abbendon et de Messenden Abbatum et Prioris de Kyneldewrde nobis innotuit quod cum de mandato apostolico causam que inter uos et monachos Pratellenses super capella de Watecumba agitabatur suscepissent terminandam ipsi mandatum apostolicum prosecuti Quoniam igitur eam confirmari a sede apostolica imploratis nos uestris postulacionibus annuentes et attendentes ne in utriusque domus iacturam denuo prescripta quere monia suscitetur sententiam ipsam sicut est racionabiliter lata nec legitima appellatione suspensa et in scripto autentico continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus []