Charter Document - 02619042
Charter Number: | 02619042 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1198 - 1216 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui de Oseneia salutem et apostolicam benedictionem Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum iuxta decreta predecessorum nostrorum felicis memorie Urbani et Gregorii Romanorum pontificum statuimus ut in parrochialibus ecclesiis quas tenetis de fratribus vestris presbiteros collocetis quibus si idonei fuerint episcopi curam animarum committant ut huiusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopis rationem reddant de professione vero sua et ordine et de rebus temporalibus vobis respondeant Sane laborum vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere presumat Sepulturam eciam ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati vel interdicti nullus obsistat salva tamen matricis ecclesie iusticia Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonitus si non reatum suum congrua satisfactione correxerit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius incurrat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat