Charter Document - 02619038
Charter Number: | 02619038 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 - 1276 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus suffraganeis ecclesie Cantuariensis salutem [] Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sentencie seueritas eneruatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustinent et rapinas dum vix inuenitur qui congrua illis protectione subueniat et pro fouenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat specialiter autem dilecti filii Abbas et Conuentus de Oseneia ordinis sancti Augustini Lincolniensis diocesis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iusticie conquerentes uniuersitatem vestram literis petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare ideoque fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreuerenter invaserint aut ea iniuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres vel eorum aliquem contra apostolice sedis indulta sentenciam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas noualium ipsorum que propriis manibus aut sumptibus excolunt de quibus aliquis hactenus decimas non percepit vel aliquid nomine decimarum seu de nutrimentis animalium ipsorum spretis apostolice sedis priuilegiis extorquere monicione premissa si laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum in diocesibus vestris excommunicationis sententia percellatis Si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sentenciam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum iniectione in fratres ipsos vel ipsorum aliquem anathematis vinculo fuerint innodati cum diocesanorum episcoporum litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolui