Charter Document - 02619035

Charter Document - 02619035


Charter Number: 02619035
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1216 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Honorius [] Ea que iudicio vel concordia terminantur firma debent et illibata persistere et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur conuenit apostolico presidio communiri Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati diffinitiuam sentenciam quam pro uobis dilectus filius Archidiaconus Wigorniensis et eius college contra H de Curtenei rectorem ecclesie de Aclei Lincolniensis diocesis super quibusdam decimis et rebus aliis ex delegatione apostolica cognitis cause meritis promulgarunt sicut est iusta nec legitima prouocatione suspensa auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo []