Charter Document - 02619031
| Charter Number: | 02619031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1216 - 1227 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus [seruus seruorum dei] dilectis filiis abbati et conventui Oseneie salutem et apostolicam benedictionem Iustis petencium [] Cum igitur uenerabilis frater noster Lincolniensis episcopus in parochialibus ecclesiis quas in eius dioecesi obtinetis de consensu vestro taxauerit competentes pensatis earum facultatibus uicarias nos precibus vestris benignum impertientes assensum taxationem ipsam sicut prouide facta est et in ipsius episcopi literis continetur auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ita tamen quod si ecclesiarum ipsarum excreuerint facultates earum uicarie debeant augmentari Nulli ergo []
