Charter Document - 02619013

Charter Document - 02619013


Charter Number: 02619013
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius [] dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Oseneya iuxta Oxoniam ordinis sancti Augustini Lincolniensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur [] Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum racionabiliter possidetis aut in futurum prestante domino iustis modis poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem terras decimas possessiones prata pascua nemora et alia bona et iura vestra omnia sicut ea iuste et pacifice obtinetis vobis et per vos eidem monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salvis in predictis decimis moderacione concilii generalis Nulli []