Charter Document - 02619012
| Charter Number: | 02619012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1261 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus [] dilecto filio Abbati de Oseneya salutem et apostolicam benedictionem Intelleximus quod cum ecclesia tua graues iniurias patiatur a multis tu propter cognitionem multarum causarum que tibi a sede apostolica committuntur iniurias ipsas plene propulsare non potes Nolentes igitur ut ita negociis aliorum intendas quod ecclesie tue prouisio debita subtrahatur deuotioni tue de benignitate apostolica indulgemus ut cum tibi contigerit causas a sede apostolica delegari ad susceptionem earum minime compellaris inuitus Nulli ergo []
