Charter Document - 02611264
Charter Number: | 02611264 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f92v) |
Charter:
Breue de Scaccario contra burgenses de pace habenda Henricus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie uicecomiti Oxonie salutem Quia constat nobis per inquisitionem quam fieri fecimus quod abbas de Oseneya et abbas de Eynesham prior de sancta Frideswyda et abbatissa de Godestowa et eorum predecessores nunquam consueuerunt talliari occasione tenementorum suorum que habent in uilla Oxonie tibi precipimus quod de demanda quam Burgenses nostri Oxonie faciunt predictis abbatibus priori et abbatisse de diuersis tallagiis occasione tenementorum suorum predictorum eis pacem habere facias et aueria eorum seu catalla si qua capta fuerint occasione predicta eis deliberare facias Teste Rogero de la Leye apud Westmonasterium xvi die Maii anno regni nostri lvi