Charter Document - 02611250
Charter Number: | 02611250 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1161 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[ie] et dux Norm[annie] et Aquit[anie] et comes Andeg[auie] archiepiscopis episcopis comitibus baronibus iustic[iis] uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quod abbatia de Osineia et canonici ibidem deo seruientes et omnes eorum res et possessiones sunt in mea manu et custodia et protectione Et ideo uolo et firmiter precipio quod ipsi habeant et teneant omnes terras et tenuras suas bene et in pace libere et iuste et quiete plenarie et integre et hono[rifice Et prohi]beo ne quis super hoc eis uel hominibus uel rebus suis aliquam facere [presum]at iniuriam uel contumeliam Teste Widone decano de Walteham apud Wodestoce