Charter Document - 02611248
Charter Number: | 02611248 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1229 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Willelmus de Hamptone assensu et consensu heredum meorum et peticione domini Iohannis abbatis de Osenia et tocius conuentus eiusdem loci liberum feci et quietum clamaui Adam filium Gileberti de Torp ab omni seruitio seculari de me et de heredibus meis ipsum et omnia sequela sua et quicquid in eodem habui uel habere potui in perpetuum Et pro hac autem libertate et quieta clamancia dedit michi prenominatus abbas quatuor solidos sterlingorum in gersuma Et ego Willelmus et heredes mei warrantizabimus istam libertatem et quietam clamanciam prenominato abbati et omnibus successoribus eius et toto conuentui eiusdem loci contra omnes homines et feminas in perpetuum Et quia ego Willelmus uolo quod ista libertas et mea quieta clamancia rata sit et stabilis [] Hiis testibus