Charter Document - 02611221
Charter Number: | 02611221 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 - 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hominibus ad quos presens scriptum peruenerit frater I miseracione diuina dictus abbas Oseneye salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum Radulfus lator presencium in domo nostra habitum religionis suscepisset et solempniter facta professione per plures annos sub habitu religionis ibidem conuersatus fuisset tandem mutato animi sui proposito cum magna instancia multisque precibus nos supplicauit ut ipsum absolutum ab obediencia quam nobis et successoribus nostris fecerat et a seruicio monasterii nostri cui se deuouerat cum litteris nostris dimissoriis permitteremus recedere Nos uero post multas postulaciones de consensu conuentus nostri litteras dimissorias eidem liberauimus quas quidem a nobis recedens perdidit ut dicit Ad nos igitur accedens iterum litteras nostras peciit quibus possit constare ipsum plenarie fore absolutum Uolentes autem sue utilitati prospicere ipsum Radulfum ab omni obligacione qua se nobis et domui nostre obligauerat precise absoluimus protestantes nos nolle ipsum aliquo tempore repetere de expressa autem conniuencia et approbacione venerabilis patris nostri domini R dei gracia Lincolniensis episcopi In cuius rei testimonium litteris istis sigillum nostrum una cum sigillo conuentus nostri apposuimus