Charter Document - 02611193

Charter Document - 02611193


Charter Number: 02611193
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego C abbas et eiusdem loci conuentus concessimus dilecto nostro R de Berners intuitu dei et eiusdem R amoris et obsequii in uita sua unam domum in curia nostra apud Oseneyam cum camera et coquina et oratorio et stabulo ad manendum ibidem sibi et suis quando et quamdiu uoluerit ita quod nec nos nec successores nostri aliquid de eadem domo faciemus quamdiu predictus Robertus uixerit nisi per libitum et disposicionem eiusdem Roberti Preterea concessimus eidem R omnibus diebus uite sue ad sustentationem sui et suorum quando et quamdiu ibi manserit duos panes quales canonici habent et duos galones de ceruisia canonicorum et de coquina sicut duobus canonicis et quatuor seruientibus suis quatuor panes de secundo pane scilicet de minore bastardo et duos panes hospitum et quatuor galones de secunda ceruisia et de coquin[a conuentus] sicut armigeris domini abbatis Preterea concessimus ei unam care[ctatam bosci] in qualibet septimana sicut prouenit de bosco quando caroce [nostre eunt ad] boscum et de proprio bosco possumus recipere et []uerit et stramen ad lectum eius et suorum quando opus fuerit et quando [] si quis suorum ibi remanserit ad do[mum suam cus]todiendam unum conredum de quatuor conrediis quantum []sis habebit Et si sacerdos uel clericus ibidem [remanserit] pro negotiis eiusdem R habebit unum conredium [de duobus con]rediis canonicorum predictis Et si forte contigerit [quod quam]diu ibi fuerit plures homines secum habuerit po[tagium h]abebunt quale hospites habent Et ut hec concessio nostra rata et inconcussa permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri apposicione confirmauimus Hiis testibus abbate et conuentu [de Abb]endon priore de sancta Frideswida et conuentu Iohanne filio Hugonis [de] Ripariis Henrico filio Simeonis Gaufrido Aurifabro [] Edwi et Henrico fratre eius Roberto filio Oen Philippo Molendinario Rogero de Toka Adam clerico et multis aliis