Charter Document - 02611191

Charter Document - 02611191


Charter Number: 02611191
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205 - 1221
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad [quorum noticiam hoc scriptum peruenerit] frater C miseracione diuina dictus abbas et con[uentus de Oseneya] in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos [concessisse dilecto amico] nostro Iohanni clerico filio Willelmi de sancto Iohanne [centum solidos] ad sustentacionem sui percipiendos apud Oseneyam [annuatim quamdiu] uixerit in habitu seculari ad quatuor anni terminos scilicet in festo sancti Micahelis xxv sol ad Natale xxv sol ad Pascha xxv sol ad Natiuitatem xxv sol verumtamen [si per nos uel] amicos nostros dicto Iohanni aliquando in aliquo certo bene[ficio ple]nius secundum deum prouisum fuerit tunc quieti erimus [de predicta] solucione Concessimus eciam eidem Iohanni quamdiu m[ansionem] infra septa domus Oseneye fecerit unum [ferculum eius]dem cotidie percipiendum et seruienti suo sicut m[inistris abbatis] Et si equum in domo nostra secum habuerit uict[um eidem stipendiis] nostris inueniemus In huius autem rei testimonium []