Charter Document - 02611184
Charter Number: | 02611184 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 - 1221 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] [quod ego C abbas Osen et eiusdem] loci conuentus dedimus [Laurentio Kepharm et Cristine] uxori eius xxiii [solidos annuos quamdiu alter eorum] uixerit percipiendos uidelicet [de terra] quam Laurentius Wud tenet de nobis xi solidos et de selda quam Stephanus clericus tenet de nobis vi solidos et de selda quam Rogerus filius Stephani tenet de nobis vi solidos per manus predictorum tenencium ad quatuor terminos uidelicet ad Pasca de Laurentio Wud xxxiii denarios et de Stephano clerico xviii denarios et de Rogero filio Stephani xviii denarios [et] Concessimus etiam predictis Laurentio Kepeharm et Cristiane uxori sue quod si prefati tenentes predictos redditus statutis terminis non reddiderint liceat predictis Laurentio et Cristiane predictos tenentes distringere per namia sua ad reddendum sine calumpnia hinc uel inde Prefati uero Laurentius et Cristina uxor eius sicut superius prelocutum est predictos xxiii solidos quamdiu uterque uel alter eorum uixerit bene et in pace percipiant Post mortem uero utriusque illorum soluti et quieti ecclesie de Oseneia predicti redditus remanebunt Ut autem [] hiis testibus [Galfrido Aurifabro] Benedicto Kepherm Ricardo filio Henrici Philippo [filio Roberti R]icardo de Stockwelle Luca de Ose[neia Adam por]tario