Charter Document - 02611177

Charter Document - 02611177


Charter Number: 02611177
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1229 - 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit frater I miseracione diuina abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos suscepisse dilectum et fidelem nostrum Simonem filium Simonis specialem clericum domus nostre et eidem caritatiue et pro seruicio suo concessisse quod quando et quamdiu in domo nostra de Oseneya moram facere uoluerit ipsi necessaria victui competentia ministrabimus et uni equo et uni garcioni eius ad victum sicut nostris propriis inueniemus Idem uero in capitulo nostro fidelitatem domui nostre fecit et bona fide promisit se in negociis domus nostre consilium et auxilium pro loco et tempore fideliter impensurum In cuius rei []