Charter Document - 02611176
Charter Number: | 02611176 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 - 1249 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] frater [Iohannes] miseracione diuina abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos intuitu caritatis concessisse dilecto clerico nostro magistro Simoni de Walton decem marcas de camera nostra annuatim ad duos anni terminos apud Oseneyam percipiendas uidelicet infra octabas sancti Michaelis quinque marcas et infra octabas Pasche quinque marcas Si autem prefatus magister Symon ad dignitatem aliquam uocatus fuerit ita quod non possimus eius consilio et auxilio frui in necessitatibus nostris secundum tenorem carte tunc a predicta prestacione prefatarum decem marcarum erimus liberati