Charter Document - 02611163
Charter Number: | 02611163 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Carta nostra facta Ricardo de Herewaldon et Matilde uxori eius scilicet sorori Walteri de Wurth de corredio suo et garcionis sui Uniuersis [] frater A miseracione diuina abbas de Osen et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse Ricardo de Herewaldone qualibet septimana quamdiu uixerit in pane et ceruisia et coquina plenarie sicut uni canonico et ad opus garcionis sui qualibet septimana septem salas michas et septem bisas michas et de ceruisia et de coquina [sicut uni] libero seruienti Si uero Matilda uxor dicti Ricardi eundem Ricardum superuixerit concessimus eidem M[atildi] in tota uita sua totalem dictam porcionem Preterea concessimus dicto R et Matildi domum illam [que fu]it aliquando Luce de Wurth in parochia sancti [Thome martiris] ad inhabitandum si uelint omnino a[pud Ose]n morari quod si noluerint ibidem morari concessimus [eisdem in parochia sancte Mildri]de aulam et cellarium et solarium que fuerunt []