Charter Document - 02611141
Charter Number: | 02611141 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Award |
Date: | 1254 - 1267 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater Ricardus diuina dispositione abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus uniuersis in Cristo dilectis parochianis ecclesiarum suarum eternam salutem in domino Quoniam interdum extranei et ignoti atque suspecti nuncii ad uos accedentes pro collectis faciendis oblacionum uestrarum ad pia opera aliqua construenda mira sed dubia uobis narrant magnaque set incerta beneficia promittunt et de bonis uestris largam sepius reportant benedictionem Nos quibus commissa est cura animarum vestrarum et qui familiariter tenemur die ac nocte pro salute uestra deum exorare uolentes aliquod spirituale beneficium certius promisso extraneo et maius solito nostro uobis prouidere de assensu fratrum in capitulo concessimus et hac presenti carta confirmauimus omnibus elemosinas suas ad nouum opus ecclesie Ossen conferentibus et specialiter uobis parochianis nostris uidelicet quod preter illa communia suffragia oracionum missarum psalmorum quorum antea participes fuistis qualibet septimana per quinquennium unum tricennale dicetur a canonicis presbiteris et a canonicis non presbiteris decem psalteria et quadringenta et quadraginta Paternoster a fratribus laicis pro parentibus uestris [iam def]unctis et pro uobis si infra prefatos annos [ab hac uita] decesseritis Preter hec bona pro uiuis qui [] bonis temporalibus uel spiritualibus huius fraternita[tis necessi]tatem sustentant qualibet die statuta [dicetur] una missa de beata Virgine uel de Spiritu [sancto] uel de sancta Cruce uel de sancta Trinitate in nouo opere apud Oseneyam Prouidimus etiam quod transcriptum huius carte residebit in qualibet ecclesia nostra penes capellanum qui diebus festiuis uos commonefaciat super hac uestra elemosina facienda et colligenda atque nomina singulorum oblaciones suas predicto operi conferencium in rotulo quodam per capellanum loci describentur ut cum defuncti fuerint nomina eorum ad nos deferantur et in capitulo nostro absoluantur Summa autem missarum tricennalium pro defunctis hoc est mille et quingente et sexaginta per annum summa psalteriorum quingenta et uiginti summa paternoster uiginti duo [mill]ia et quater uiginti Summa missarum [ut superi]us trecente quadraginta due In huius autem rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus