Charter Document - 02600186
Charter Number: | 02600186 |
---|---|
Cartulary Title: | The Thame Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1178 |
Date type: | Internal, Event, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia que facta fuit in curia domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium Pasce proximum post concordiam inter dominum papam Alexandrum et Fredericum imperatorem Alemannie die Inuencionis sancte Crucis coram Ricardo Wintonienei episcopo et Ricardo de Luci et Willelmo Basset et Rogero filio Rainfredi et Radulfo filio Steffani et Roberto Mantel [] iusticiis domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Tama et Radulfum filium Roberti filii Amalrici de quadam bercaria in Cestretona et quodam paruo prato quod est ante portam ipsorum monachorum in eadem uilla unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Radulfus clamat quieta predictis monachis de se et heredibus suis predictam bercariam et predictum pratum et occies xx et nouem acras de terra arabili quas pater ipsius et Robertus frater suus eis dederunt in eadem uilla et x acras prati in communi prato eiusdem uille quas pater prenominati Radulfi eis dedit Et sepedicti monachi deffendent omnia dicta tenementa pro una hyda terre uersus dominum regem Et pro hac concordis et concessione memorati monachi dederunt predicto Radulfo c solidos sterlingorum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia que facta fuit in curia domini regis apud Westmonasterium ad scaccarium Pasce proximum post concordiam inter dominum papam Alexandrum et Fredericum imperatorem Alemannie die Inuencionis sancte Crucis coram Ricardo Wintonienei episcoponame et Ricardo de Luciname et Willelmo Bassetname et Rogero filio Rainfrediname et Radulfo filio Steffaniname et Roberto Mantelname [] iusticiis domini regis qui tunc ibi aderant inter monachos de Tamaname et Radulfum filium Roberti filii Amalriciname de quadam bercaria in Cestretona et quodam paruo prato quod est ante portam ipsorum monachorumname in eadem uilla unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Radulfusname clamat quieta predictis monachisname de se et heredibus suis predictam bercariam et predictum pratum et occies xx et nouemnumeral acras de terra arabili quas pater ipsius et Robertus fratername suus eis dederunt in eadem uilla et xnumeral acras prati in communi prato eiusdem uille quas pater prenominati Radulfiname eis dedit Et sepedicti monachiname deffendent omnia dicta tenementa pro una hyda terre uersus dominum regem Et pro hac concordis et concessione memorati monachiname dederunt predicto Radulfoname cnumeral solidos sterlingorum