Charter Document - 02600166
| Charter Number: | 02600166 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Thame Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in die apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Iohannis primo coram Galfridus filio Petri Ricardo de Her[iet] Simone de Pateshille Osberto filio Heruei Iohanne de Gestlinge Hugone de Bobi iusticiis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum abbatem de Thama petentem per fratrem Iohannem positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum Marmiun tenentem de xl acris bosci cum pertinentiis in Bensintone que uocantur Hainge unde placitum fuit inter eos in prefata curia domini regis scilicet quod predictus Willelmi Marmiun recognouit totum predictum boscum cum pertinentiis esse ius predicti abbatis Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo medietatem predicti bosci cum pertinentiis scilicet illam medietatem illam que affinior est terre ipsius Willelmi uersus occidentem tenenda sibi et heredibus suis de eo et successoribus suis inperpetuum per liberum seruicium duarum librarum cere per annum pro omni seruicio reddendum ad Natiuitatem sancte Marie
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in die apostolorum Philippi et Iacobi anno regni regis Iohannis primo coram Galfridus filio Petriname Ricardo de Her[iet]name Simone de Pateshillename Osberto filio Herueiname Iohanne de Gestlingename Hugone de Bobi iusticiisname et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum abbatem de Thamaname petentem per fratrem Iohannemname positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum Marmiunname tenentem de xl acrisnumeral bosci cum pertinentiis in Bensintone que uocantur Hainge unde placitum fuit inter eos in prefata curia domini regis scilicet quod predictus Willelmi Marmiunname recognouit totum predictum boscum cum pertinentiis esse ius predicti abbatisname Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbasname concessit predicto Willelmoname medietatem predicti bosci cum pertinentiis scilicet illam medietatem illam que affinior est terre ipsius Willelminame uersus occidentem tenenda sibi et heredibus suis de eo et successoribus suis inperpetuum per liberum seruicium duarum librarum cere per annum pro omni seruicio reddendum ad Natiuitatem sancte Marie
