Charter Document - 02590394

Charter Document - 02590394


Charter Number: 02590394
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1232
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ita convenit inter priorem et conventum de Eya et magistrum Michaelem de Ringesfel[] ex una parte et W de Smalham rectorem ecclesie de Holesle ex altera coram domino episcopo Nor[] in causa mota inter eos super decimis de Holesle de dominico r[ogeri] Bigoth videlicet quod dominus prior et conventus et magister Michael de Ringesfel[] percipient omnes decimas maiores et minutas de toto dominico quod fuit seperatum dominicum tempore colationis facte domui de Eya a Roberto Maleth sive fuit excultum sive non in quo homines eiusdem ville non habebant communem pasturam ad quoscumque illud dominicum vel eius pars fuerit devolutum Ecclesia vero percipiet omnes decimas maiores et minutas de terris quas homines de Holesle tenent de communi pastura que non sunt nec fuerunt de dicto dominico De terris autem de communi pastura ad culturam redactis et ad dominicum devolutis a tempore collationis predicte in omnibus et per omnia dimidiabunt omnes decimas maiores et minores partes superius nominate salvo iure parrochiali ecclesie de Holesle decimis agnorum et vitulorum et omnium aliarum oventium quas humus non gingnit provenientibus domibus de parochianis preterquam de domo dicti conventus Si vero rusticum predium fuerit in dominicum devolutum a tempore dicte collationis dicta ecclesia de Holesle integre percipiet omnes decimas ex inde provenientes Et si forte dicte terre de quibus monachi percipiunt medietatem decimarum aliis excolende tradantur nichilominus ad quoscumque pervenerint dictam medietatem integre percipient reservato iure utriusque ecclesie super decimis provenientibus dicto marisco communi et de molendin[is] et de aliis terris ad culturam de novo redigendis Actum in maiori ecclesia Nor[] anno gratie millesimo cc xxxii in crastino Sancte Trinitatis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Ita convenit inter prioremname et conventum de Eyaname et magistrum Michaelem de Ringesfelname[] ex una parte et W de Smalham rectorem ecclesie de Holeslename ex altera coram domino episcopo Norname[] in causa mota inter eos super decimis de Holesle de dominico r[ogeri] Bigothname videlicet quod dominus priorname et conventusname et magister Michael de Ringesfelname[] percipient omnes decimas maiores et minutas de toto dominico quod fuit seperatum dominicum tempore colationis facte domui de Eya a Roberto Malethname sive fuit excultum sive non in quo homines eiusdem ville non habebant communem pasturam ad quoscumque illud dominicum vel eius pars fuerit devolutum Ecclesia vero percipiet omnes decimas maiores et minutas de terris quas homines de Holesle tenent de communi pastura que non sunt nec fuerunt de dicto dominico De terris autem de communi pastura ad culturam redactis et ad dominicum devolutis a tempore collationis predicte in omnibus et per omnia dimidiabunt omnes decimas maiores et minores partes superius nominate salvo iure parrochiali ecclesie de Holesle decimis agnorum et vitulorum et omnium aliarum oventium quas humus non gingnit provenientibus domibus de parochianis preterquam de domo dicti conventusname Si vero rusticum predium fuerit in dominicum devolutum a tempore dicte collationis dicta ecclesia de Holesle integre percipiet omnes decimas ex inde provenientes Et si forte dicte terre de quibus monachiname percipiunt medietatem decimarum aliis excolende tradantur nichilominus ad quoscumque pervenerint dictam medietatem integre percipient reservato iure utriusque ecclesie super decimis provenientibus dicto marisco communi et de molendin[is] et de aliis terris ad culturam de novo redigendis Actum in maiori ecclesia Nor[] anno gratie millesimo cc xxxiidate in crastino Sancte Trinitatis