Charter Document - 02590379

Charter Document - 02590379


Charter Number: 02590379
Cartulary Title: Eye Priory Cartulary and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1255
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henr[ici] filii regis Johannis tricesimo nono coram Rogero de Thurkelby et Alano de Watsaund iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Rogeri le porter querentem et Willelmum priorem de Eya de hoc quod idem prior summonitus fuit ostensurus quare subtraxit eidem Roberto liberationem unius monachi et alia estoveria que de eodem prioratu percipere debuit et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior recognovit et concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Eya quod predictus Robertus et heredes sui de cetero habeant de predicto prioratu liberationem et estoveria subscripta inperpetuum scilicet unam robam per annum de liberatione servientibus liberioribus et cibum cum domesticis et liberioribus servientibus ipsius prioris et successorum suorum cum idem Robertus et heredes sui infra predictum prioratum fuerint Et similiter quod habeant quendam garcionem ad portam eiusdem prioratus qui de eodem prioratu sustentabitur in cibo cum idem Robertus et heredes sui in eodem prioratu vel alibi fuerint in servitio eiusdem prioratus Et si idem Robertus et heredes sui ad hospitium proprium fuerint tunc habebunt liberationem unius monachi et predicto garcioni ad portam estoveria sua invenient Et preterea idem prior concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predictus Robertus et heredes sui habeant de quolibet villano inceppato infra predictum prioratum quatuor denarios et quod habeant singulis annis ad seruram inveniendam ad magnam portam eiusdem prioratus quatuor denarios ad festum Sancti Petri ad vincula Et similiter quod habeant de qualibet vicena caponum gallorum et gallinarum de regardo proveniente ad eundem prioratum singulis annis ad Natale Domini unam gallinam et de qualibet centena ovorum tria ova ad Pascha Et similiter quod habeant unum equum ad custum ipsius prioris et successorum suorum in feno et avena et stabulum separale ad illum equum in loco conpetenti infra predictum prioratum ita quod idem Robertus et heredes sui hostium eiusdem stabuli pro voluntate sua claudere possint Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Robertus concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero custodient portam eiusdem prioratus inperpetuum et quod ad custus ipsius prioris et successorum suorum cum neccesse fuerit et ab eodem priore vel successoribus suis fuerint requisiti ibunt ubicumque idem prior et successores sui voluerint infra Angliam ad negotia eiusdem prioratus expedienda

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Sancti Johannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henr[ici] filii regis Johannis tricesimo nono coram Rogero de Thurkelbyname et Alano de Watsaund iusticiariisname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum filium Rogeri le portername querentem et Willelmum priorem de Eyaname de hoc quod idem priorname summonitus fuit ostensurus quare subtraxit eidem Robertoname liberationem unius monachi et alia estoveria que de eodem prioratu percipere debuit et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus priorname recognovit et concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua de Eya quod predictus Robertusname et heredes sui de cetero habeant de predicto prioratu liberationem et estoveria subscripta inperpetuum scilicet unam robam per annum de liberatione servientibus liberioribus et cibum cum domesticis et liberioribus servientibus ipsius priorisname et successorum suorum cum idem Robertusname et heredes sui infra predictum prioratum fuerint Et similiter quod habeant quendam garcionem ad portam eiusdem prioratus qui de eodem prioratu sustentabitur in cibo cum idem Robertusname et heredes sui in eodem prioratu vel alibi fuerint in servitio eiusdem prioratus Et si idem Robertusname et heredes sui ad hospitium proprium fuerint tunc habebunt liberationem unius monachi et predicto garcioni ad portam estoveria sua invenient Et preterea idem priorname concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod predictus Robertusname et heredes sui habeant de quolibet villano inceppato infra predictum prioratum quatuor denarios et quod habeant singulis annis ad seruram inveniendam ad magnam portam eiusdem prioratus quatuor denarios ad festum Sancti Petri ad vincula Et similiter quod habeant de qualibet vicena caponum gallorum et gallinarum de regardo proveniente ad eundem prioratum singulis annis ad Natale Domini unam gallinam et de qualibet centena ovorum tria ova ad Pascha Et similiter quod habeant unum equum ad custum ipsius priorisname et successorum suorum in feno et avena et stabulum separale ad illum equum in loco conpetenti infra predictum prioratum ita quod idem Robertusname et heredes sui hostium eiusdem stabuli pro voluntate sua claudere possint Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Robertusname concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero custodient portam eiusdem prioratus inperpetuum et quod ad custus ipsius priorisname et successorum suorum cum neccesse fuerit et ab eodem priore vel successoribus suis fuerint requisiti ibunt ubicumque idem priorname et successores sui voluerint infra Angliam ad negotia eiusdem prioratus expedienda