Charter Document - 02569799
Charter Number: | 02569799 |
---|---|
Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1183 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f40r) |
Charter:
Universitati fidelium Willelmus de Englefeld salutem In publicam veniat notitiam quod ecclesia de Englefeld ab antecessorum meorum temporibus iuris fuit ecclesie Rading[ensis] Inde est quod Sexi et Walt[erius] quorum alter post alterum in eadem ecclesia monachorum Rading[ensium] nomine ministravit annuam iiii denariorum pensionem eisdem monachis longo tempore persolverunt Quia vero modernis temporibus contra fraudes exquisitas abundans cautela non nocet ego Willelmus prefatis monachis predictam ecclesiam donavi cum omnibus pertinentiis suis et hanc meam donationem presentis carte attestatione cum sigilli mei impressione communivi His testibus Willelmo capellano Gauf[redo] de Bixe Iohanne Amis